Tuesday, December 25, 2012

IN NATIVITATE DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI AD SECVNDAM MISSAM IN AVRORA: Statio ad Sanctam Anastasiam

Octauo Kalendas Ianuarii. Luna undecima. Natalis sanctae Anastasiae, quae, tempore Diocletiani, primo diram et immitem custodiam a uiro suo Publio perpessa est, in qua tamen a confessore Christi Chrysogono multum consolata et confortata fuit; deinde a Floro, praefecto Illyrici, per diutinam custodiam macerata, ad ultimum, manibus et pedibus extensis, ligata est ad palos, et circa eam ignis accensus, in quo martyrium consummauit in insula Palmaria, ad quam una cum ducentis uiris et septuaginta feminis deportata fuerat, qui uariis interfectionibus martyrium celebrarunt.

Feast of St. Anastasia today.

St. Anastasia, pray for us!

Happy Christmas. Feliz Navidad. Joyeux Noel. Buon Natale. Froelich Wienachten. Felix Nativitas DNJC!

1 comment: