Sunday, December 20, 2015

Iubilaeum Misericordiae: Oratio

Oremus.

Domine Iesu Christe, qui docuisti nos ut misericordes simus sicut Pater caelestis, atque dixisti nobis: quicumque te videt, videt et Patrem.  Ostende nobis vultum tuum et salvi erimus.  Conspectus enim tuus amore repletus liberavit Zacchaeum et Matthaeum ab avaritia; Adulteram et Magdalenam a felicitate in sola creatura posita; effecit ut Petrus fleret post proditionem, atque latroni paenitenti Paradisum promisisti.  Fac ut quisque nostrum exaudiat verba, velut sibi dicta, quae Samaritanae dixisti: Si scires donum Dei!  Tu vero es vultus visibilis Patris invisibilis, Dei qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas: fac ut Ecclesia sit vultus visibilis tui, Domini sui, surrecti et in gloria viventis.  Voluisti ministros tuos infirmitate quoque indutos esse ut aeque compatiantur iis qui in tenebris ignorantiae ac erroris ambulant: fac ut quicumque unum ex iis ministris convenerit, se quaesitum, amatum peccatisque liberatum percipiat.  Mitte Spiritum tuum et omnes unctione eius consecra ut Iubilaeum Misericordiae sit annus gratiae Domini et Ecclesia tua, viribus suis penitus renovata, laetum nuntium pauperibus afferat captivis et oppressis libertatem annuntiet et caecis visum restituat.  Te rogamus per intercessionem Mariae, Matris Misericordaie, qui vivis et regnas cum Patre et Spiritu Sancto, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

Permissu Superiorum

No comments:

Post a Comment